BUTYRI

BUTYRI
BUTYRI
cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accurati fuisse videntur; bubulum caseum illud vocando, haec enim propria vocis notio est. Certe, cum casei et lactis homerus, Theocritus, Eutipides et Poetarum alii meminerint sexcentis locis, Βούτυρα ne semel quidem nominârunt. Aristoteles quoque de lacte et scaseo, multa habet insignia, Histor. Animal. l. 3. c. 20. et 21. de butyro ne γρῦ quidem; nisi quis ad eius descriptionem putet haec pertinere, Inest lacti pinguedo quaedam, quae, cum concretum est, sit oleosa. Quomodo m Hecataeo Butyrum intelligunt, cum Paeones ungi dicit, ἐλαίῳ ὐπὸ γάλακτος, oleô et lacte, apud Athenaeum l. 10. c. 14. Utut sit, vel hinc appater, Butyri nomen tum temporis nondum fuisse in usu, adeoque nec rem ipsam, nisi inter Barbaros. Hinc Plinius tradit l. 28. c. 9. E lacte sit Butytum; barbararum gentium laudatissimus cibus, et qui divites a plebe discernat. Cum rem et nomen Orientales usurpaverint ab omni aevo. Ita namque Gen. c. 18. v. 8. Abraham Augelis ad cenam invitatis btulit Chemea (quam vocem decies de Butyro usurpant Scriptores Sacri) h. e. Butyrium et lac. Vide quoque Deut. c. 32. v. 14. Iudicum c. 5. v. 25. etc. inprimis Proverb. c. 30. v. 33. ubi obiter Butyri consiciendi ratio a Salomone sic docetur, Expressio lactus educit Butyrum. Cur autem Hebraice Butyrum vocetur Chemea, ex Arabibus discere est; qpud quos chama, de lacte, spissum et concretum esse significat, scil. in butyri modum. Vide Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 45. Quamquam vero fiat, quoque e lacte oville aut caprino; imo equino etiam, vel asinino, plurimum tamen e bubulo: et inde nomen, apud eundem legas. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 3. c. 64. uti de Butyro, apud Barbaras quasdam gentes, in unctionibus, adhibito, infra aliquid voce Unctuarium. Hodie, praeter Helvetiam, Butyrô excellunt provinciae Foederati Belgii; et quidem a peculiari gratia commendari solet Butyrum Delphense, in Hollandia, et Dixmuydense in Flandria. Cui in Gallia simile Butyrum Vanurense, cuius libra Parisiis Quadragesimali tempore saepe 30. pluribusque venit solidis. In Castella Butyrum adeo rarum est, ut in Pharmacopoliis sere tantum vendi soleat, in usum Medicum; quod in peregrinatione sua expertus est Fridericus II. Elector Palatinus, uti refert Leod. Vitae Friderici l. 6. Vide Auctorem Anonymum Historlae Orbis Terrar. Geogr. ac Civ.c. 10. de Commerciis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BUTYRI Turris — la tour de beurre, in Gallia, Rothomagi dicitur turris altissima Templi D. Mariae Christi Matridicati, in qua campanam totius Galliae maximam pendere ferunt, XL. millium nempe librarum, quod hi vernaculi versus, quibus illa inscripta est,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURRIS — ab Aeolic. τυῤρὶς. pro τύρσις, ornandae et muniendae Urbi excogitata. Sacris quinetiam peragendis, quales campanariae Christianorum Turres; quae si contectae sint, cam panas longius personare statuit Magius, quam si apertae: eo quod sonus non in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • МАСЛО — МАСЛО. Термином М. обозначают продукты самого разнообразного состава: ж и р н ы е масла (жиры) растительного иживотн. происхождения, эфирные М., минеральные М., продукты, ничего общего не имеющие с М., как напр. купоросное М. и др. Здесь будут… …   Большая медицинская энциклопедия

  • Interglossa — (ISO 639 3: igs) es una lengua auxiliar internacional diseñada por el científico Lancelot Hogben durante la Segunda Guerra Mundial. Esta lengua utilizaba el léxico internacional de las ciencias y tecnologías, principalmente términos de origen… …   Wikipedia Español

  • Haxenhaus zum Rheingarten — Das als Baudenkmal geschützte Haxenhaus zum Rheingarten in der Kölner Altstadt beherbergte unter verschiedenen Namen Kölner Hausbrauereien und dient heute als traditionelle Gastwirtschaft, mit einer nachweisbaren Geschichte des Hauses von mehr… …   Deutsch Wikipedia

  • FARRARUM Insulae — in Oceano boreali sitae, ab ovium multitudine sic appellatae, duodeviginti numero sunt, frugiferae, et graminosae, boum pinguium et ovium proventu, copia lactis, casei, et butyri, celebres: tum etiam piscatura admodum felices: omnes habitabiles,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TOMBUTUM — Gallis Royaume de Tombut, Reguum Nigritarum, Gualatae regno praeferendum, magnitudine, populositate, fertilitate, frumenti, pecorum, lactis, butyri, at salis inops: inter regna Agadum ad Ortum, Mandingam ad Meridiem, Genehoam ac Gualatam ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • burrier — Burrier, mascul. acut. Est tant celuy qui vend du beurre, comme marchant burrier, Mercator butyrarius. (S il se pouvoit ainsi dire.) Comme celuy qui est un grand mangeur de burre. Ainsi on appelle par sobriquet les Flamans et Normans beurriers, c …   Thresor de la langue françoyse

  • burrer — Burrer, actiu. acut. Est mettre bien du burre en quelque chose, comme, burrez bien cette paste à patisser, cette aumelette, ce gasteau, Inde magnam butyri copiam. Burré, m. acut. Ce où il y a bien du burre, comme, ce gasteau est bien burré,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”